Jan Hus – Abendmahlslied Latein

Jan Hus – Abendmahlslied Latein

Jesus Christus, nostra salus,
Quod reclamat omnis malus,
Nobis in sui memoriam
Dedit hanc panis hostiam.

O quam sanctus panis iste.
Tu solus es, Jesu Christe,
Caro, cibus, sacramentum,
Quo non mahus est inventum

Hoc donum suavitatis
Charistasque deitatis,
Virtutis eucharistia,
Communionis gratia.

Ave deitatis forma,
Dei unionis norma.
In te quisque delectatur,
Qui te fide speculatur.

Non est panis, sed est deus
Homo, liberator meus,
Qui in cruce pependisti
Et in carne defecisti.

Esca digna angelorum,
Pietatis lux sanctorum.
Lex mordern approbavit,
Quod antiqua figuravit.

Salutare medicamen,
Peccatorum relevamen,
Pasce nos, a malis leva,
Duc nos, ubi est lux tua.

Rambach – Anthologie christlicher Gesänge aus der neueren Zeit

Die Kommentare sind geschlossen.